Charter Document - 07860008
| Charter Number: | 07860008 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia [] Senescallo foreste sue inter pontes Oxonie et Stanfordie salutem Quia constat nobis per inspeccionem cartarum Willelmi Ricardi Johannis et Henrici patris nostri quondam Regum Anglie quod abbas de Burgo sancti Petri qui pro tempore fuerit habere debet ex concessione dictorum Regum Anglie decimam venacionis capte in forestis nostris infra comitatum Norhamtonie et etiam constat nobis per inspexionem rotulorum cancellarie dicti patris nostri quod abbates ejusdem loci semper habuerunt breve suum de decima venacionis illius habenda vobis mandamus quod eidem abbati decimam illam habere faciatis in forma predicta Teste Rege apud Westmonasterium xvi die Novembris anno x
