Charter Document - 07860007
| Charter Number: | 07860007 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1272 - 1307 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex vicecomiti Norhamtonie salutem Ostensum est nobis ex parte dilecti nobis in Christo abbatis de Burgo sancti Petri quod cum ipse et omnes tenentes sui de octo hundredis suis per cartas progenitorum nostrorum Regum Anglie quieti esse debeant et semper hactenus esse consueverint de reparacione et emendacione muri parci nostri Norhamtonie tu tenentes ipsius abbatis de hundredis predictis jam de novo distringis ad predictum murum reparandum in predicti abbatis prejudicium et tenencium predictorum non modicum et gravamen Nolentes autem predicto abbati vel tenentibus suis predictis in hac parte injuriari tibi precipimus quod demendam quam predictis tenentibus predicti abbatis de predicto muro reparando facis ex parte vestra ponas in respectum usque ad parliamentum nostrum post festum sancti Michaelis proximo futurum et districcionem si quam eisdem ea occasione fieri feceris interim relaxes eisdem ut tunc in eodem parliamento nostro fieri faciamus quod de jure fuerit faciendum
