Charter Document - 07860006
| Charter Number: | 07860006 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex vicecomiti Norhamtonie salutem Cum nuper tibi preceperimus quod omnes illos in ballivi tua qui ad clausuram parci nostri de Norhamtonia et reparacionem muri ejusdem parci tenerentur distringeres ad fracturas ejusdem redintegrandas pro porcionibus suis sicut ipsi et eorum antecessores prius facere consueverunt ac dilectus nobis in Christo abbas de Burgo sancti Petri cartas predecessorum nostrorum Regum Anglie coram nobis protulerit per quas ipse et tenentes sui infra Nassum Burgi predicti de omnibus operibus parcorum et claustrorum quieti esse debent tibi precipimus quod predictum abbatem aut tenentes suos infra Nassum Burgi predicti ad reparacionem muri parci predicti non distringas sed omnes alios tenentes suos in ballivi predicta qui ad reparacionem predictam tenentur compellas ad murum parci illius reparandum juxta formam alterius mandati nostri tibi inde directi Teste xxi die Novembris anno decimo
