Charter Document - 07860005

Charter Document - 07860005


Charter Number: 07860005
Cartulary Title: Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1272 - 1307
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rex vicecomiti Norhamtonie salutem Monstravit nobis dilectus nobis in Christo abbas de Burgo sancti Petri quod cum ipse et omnia dominia sua per cartas progenitorum nostrorum Regum Anglie quas inspeximus quieta esse debeant et actenus esse consueverunt per totum regnum nostrum de omnibus operibus parcorum et clausuris quibuscumque tu occasione cujusdam mandati nostri tibi directi de distringendo omnes illos de ballivi tua qui murum parci nostri Norhamtonie facere debent et consueverunt ad fracturam ejusdem muri reparandam predictum abbatem et dominia sua ad fracturam muri predicti reparandam distringis et inquietas minus juste in ipsius dampnum non modicum et gravamen Et quia nolumus quod eidem abbati injurietur in hac parte tibi precipimus quod eundem abbatem et dominia sua de reparacione fracture predicte quieta esse permittas Et tenentes suos de ballivi tua qui per cartas predictas quietanciam inde non habent distringas ad reparacionem fracture predicte pro porcionibus ipsos contingentibus faciendam Teste meipso apud Westmonasterium