Charter Document - 07860004
| Charter Number: | 07860004 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia rex Anglie [] Dilecto et fideli suo Ricardo de Holebroke senescallo suo de foresta salutem Mandamus vobis quod faciatis habere dilecto nobis in Christo abbati de Burgo sancti Petri decimam venacionis nostre in comitatu Norhamtonie capte sicut predecessores sui abbates ejusdem loci decimam illam temporibus suis habere consueverunt Teste meipso apud Westmonasterium xxviii die Maii anno regni nostri viii
