Charter Document - 07860003

Charter Document - 07860003


Charter Number: 07860003
Cartulary Title: Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1282
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gratia rex Anglie [] vicecomiti Norhamtonie salutem Ex parte domini abbatis de Burgo nobis est ostensum quod cum tu returnum cujusdam brevis nostri tibi directi de averiis abbatis de Ramesey replegiandis que predictus abbas de Burgo infra libertatem suam pro quibusdam reditibus arreragiis et rebus arentatis ac amerciamentis ratione regalitatis dicte libertatis sue ad ipsum pertinentibus capi fecerat ballivis ejusdem libertatis nuper feceris ac hidem ballivi parati essent prefato abbati de Ramesey averia sua predicta replegiasse ad prosequendum loquelam illam in hundredo libertatis dicti abbatis de Burgo sicut in consimilibus casibus fieri consuevit tu asserens loquelam illam in predicto hundredo predicti abbatis de Burgo placitari non debere eo quod dicis eum esse partem et judicem in hoc casu libertatem ejus absque mandato nostro vel alia causa racionabili intrasti et eadem averia deliberasti quominus idem abbas de Burgo justiciam consequi potuit de premissis unde gravem jacturam et libertatis sue lesionem incurrit Et quia eidem abbati de Burgo in hac parte manifeste injuriatus es presertim cum cognicio loquele illius specialiter spectet ad curiam libertatis predicte in qua idem abbas de Burgo paratus est stare recto et de conquerentibus exinde sicut quilibet extraneus ubi si predicto abbati de Ramesey fuisset in aliquo injuriatum sufficiens sibi remedium feceramus inde tibi precipimus quod predictos ballivos predicte libertatis super certis districcionibus infra eandem libertatem pro premissis faciendis vel eciam super cognicionibus hujusmodi loquelarum que ad vicecomitum pertinent exercendis non impedias quin eas placitare possint sicut hucusque fieri consuevit Teste meipso apud Cestriam xx die Junii anno regni [nostri decimo]