Charter Document - 07860002
| Charter Number: | 07860002 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1278 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia Rex Anglie Dominus Hibernie et Dux Aquitanie Vicecomiti Ledecestrie salutem Quia dilectus nobis in Christo Abbas de Burgo sancti Petri finem fecit nobiscum pro servicio suo in exercitu nostro Wallie anno regni nostri quinto tibi precepimus quod eidem abbati habere facias scutagium suum de feodis militum que de eo tenentur in ballivi tua videlicet quadraginta solidos de scuto pro exercitu nostro predicto Et hoc nullatenus omittatis Teste meipso apud Westmonasterium tercio die Novembris anno regni nostri sexto
