Charter Document - 07720087
| Charter Number: | 07720087 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History and Antiquities of North Durham between 1000 and 1800 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1364 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Dauid Dei gracia rex Scottorum fideli nostro Waltero de Haliburtona militi vicecomiti nostro de Berwico super Twedam salutem Quia alias concessimus reuerendo in Christo patre priori Dunolmensi quod per vicecomitem et ministros nostros faceremus cognosci qualiter et pro quo seruicio et de quo terre de Westerlummisden infra balliam vestram teneantur vobis igitur firmiter precipimus et mandamus quatinus tenentem dictarum terrarum iuste et secundum consuetudinem regni nostri ad legitimum locum citari faciatis ad ostendendum qualiter et quibus seruiciis et de quo dictas terras teneat Quo cognito secundum consuetudinem regni nostri et iuris ordinem faciatis vtroque parti quod iuris fuerit et rationis Et hoc nullo modo omittatis Data sub sigillo nostro secreto apud Edynburgh octauo die Junii anno regni nostri tricesimo quinto
