Charter Document - 07720040

Charter Document - 07720040


Charter Number: 07720040
Cartulary Title: The History and Antiquities of North Durham between 1000 and 1800
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1167 - 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.609
Durham Cathedral Archive - Misc.Ch.612
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f103r)
People of Medieval Scotland
Models of Authority

Charter:

W[illelmus] Rex Scott[orum] Omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Sciatis quod controuersia que fuit inter ecclesiam Dunhelmensem et ecclesiam Croilandensem de uilla de Ederham et ecclesia eiusdem uille in presencia mea et episcoporum et proborum hominum meorum in curia mea terminata est ita quod ecclesia de Ederham cum omnibus suis appendiciis ecclesie Dunhelmensi cessit in perpetuum Testibus Ricardo episcopo Sancti Andree Engelramo episcopo de Glasgu Nicholao cancellario Johanne abbate de Kelchou Comite Waldeuo Ricardo de Moruill et constabulario Wairero filio Alani Dapifero Dauid Olifard Apud Pert