Charter Document - 07700004

Charter Document - 07700004


Charter Number: 07700004
Cartulary Title: Some Early de Soulis Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1170 - 1207
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Sciant omnes audituri et visuri scriptum istud presentes et futuri quod ego Rann[ulfus] de Sulis concessi abbati et canonicis de Jeddw[orth] la Wambehope versus occidentem cum omnibus cloiis et omnibus pertinentiis sicut aque cadunt in prenominata Wambehope usque quo aque conveniunt de subtus castellarum et inde ascendendo usque ad semitam que tendit supra boscum usque ad Harelawe ad tenendum cum pastura quam habent de me in valle Lidel sicut chirographum quod factum est inter nos testatur usque ad terminum nominatum in eodem scripto et pro habenda hac conventione de me et heredibus meis usque ad eundem terminum dederunt mihi canonici primo anno decem marcas et quieti sunt adversus omnes homines ab omne alia exactione His testibus Richardo de Sul[is] fratre meo Willelmo des Aigneiis Gaufrido coco Roberto filio Walteri Roberto Quarentilli Waldevo de Rula Arkillo de Nesebith Werrico Adam filio Edgari Halenad Anglo Radulfo de Ridale Blacori