Charter Document - 07690008

Charter Document - 07690008


Charter Number: 07690008
Cartulary Title: Notes on some Charters of the Bruces of Annandale, 1215-1295
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1242 - 1295
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Brus Dominus Vallis Anand dedi concessi et hac presenti Carta mea confirmaui pro me et heredibus meis Henrico de Kyircudbricht et heredibus suis de se legitime procreatis totam terram meam de Cumbertres cum omnibus suis pertinenciis sine aliquo retene mento et totam aliam terram meam de Ryehille cum omnibus suis pertinenciis quam Iohannes filius Reginaldi et mater eius Symon filius Reginaldi et Reginaldus filius Elioti in eadem uilla de Ryehille quondam de me tenuerunt Tenenda et habenda de me et heredibus meis dicto Henrico et heredibus suis de Se legitime procreatis totas predictas terras per easdem diuisas per quas ipsas tenui dum fuerunt in manu mea et cum omnibus suis pertinenciis inperpetuum Adeo Libere quiete integre plenaria pacifice et honorifice sicut ego easdem aliquando liberius tenui uel possedi in pratis pascuis Panagiis Viis semitis Aquis et Stagnis et cum omnibus aliis libertatibus communionibus et aisiamentis ad dictas uillas de Cumbertres et de Ryehille pertinentibus Ita uidelicet quod predictus Henricus et heredes sui ac homines eorundem liberam ac plenarium potestatem habeant molendi bladum suum ubicumque uoluerunt sine multura celanda ad molendina mea uel heredum meorum Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis ipse et heredes sui de Se legitime procreati quatuor essceppas brasei ad duos terminos anni videlicet medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum Sancti martini in hyeme pro omnibus seruitiis consuetudinibus exactionibus de mandis sectis Curie mee et heredum meorum Vallis Anand et omnibus aliis secularibus de mandis Et ego Robertus de Brus et heredes mei predict Henrico et heredibus suis de se legitime procreatis totas predictas terras cum omnibus suis pertinentiis prout predictum est contra omnes homines et feminas Warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti Scripto Sigillum meum apposui H[iis t]estibus dominis Vmfredo de Kyrkepatric tunc Senescallo Vallis Anand Willelmo de Sancto Michaele Dauid de Torthorald Roberto de Herice militibus magistro Adam rectore ecclesie de magna Daltun Domino Roberto rectore ecclesie de Anand Petro Le Flamang Adam Hendeman Ricardo Crispin et aliis