Charter Document - 07670009

Charter Document - 07670009


Charter Number: 07670009
Cartulary Title: Register of the Abbey of Arbroath. British Library - Add MS 33245
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Perambulation
Date: 1221
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Noverint omnes hoc scriptum visuri vel audituri quod ego Bricius Judex domini Regis volens testimonium perhibere fidele de hiis que veraciter novi coram Deo et sanctis eius protestor quod cum quondam esset controversia inter Unfridum de Berkelay et Walterum filium Sibaldi super divisis terrarum eiusdem Unfridi quas dedit ei dominus Rex Willelmus pro humagio et servicio suo et terrarum eiusdem Walteri et earundem pertinentiis ex precepto domini Regis Willelmi convenerunt super terras eorum Matheus Episcopus Aberdonensis et Gilbertus Comes de Strathern tunc Justiciarii domini Regis Et ego Bricius Judex domini Regis unacum eis affui ex precepto domini Regis ad litem inter predictos milites dirimendam per bonos viros qui perambularent terras eorum secundum assisam et consuetudinem Regni Ita scilicet quod ambulacio facta fuit illo die a bonis viris et qui bene sciebant divisas terrarum predictorum militum et qui accepto scriniario a manu mea juraverunt quod neque propter aliquod donum neque propter timorem Unfridi de Berkel qui tunc fuit vicecomes obmitterent quin juste et per rectas divisas perambularent terras predictas Facta ergo fuit perambulacio per has divisas scilicet a mosso usque ad nemus et de nemore usque ad fontem et de fonte usque ad profundum vadum et de vado usque ad Feach et deinde versus orientem ita quod dimiserunt Belfeach a dextris et ita descenderunt usque ad Bervyn Hii autem fuerunt perambulatores qui juraverunt Anegus Mac Dunecan Malbride Macleod et Dufscolok de Fetherhessach et Murah et Malmore Mac Gillemichel et Gillecrist Mac Flafarh et Cormac de Nug Boli Mac Gillerachcah Dunecanus judex Gillepatric Macprior Malisius Machormandi Gillecrist Macblei et Kennach Macblei Et hoc protestatus sum apud Forfar die Sancti Martini eodem anno postquam domina Regina Johanna primo intravit in Scociam coram domino nostro Rege Alexandro et coram domino Willelmo de Boscho Cancellario domini Regis et domino Thome clerico Johanne de Makhesuel senescaldo domini Regis et domino Hervico de Kynros et domino Johanne de Haya et domino Roberto de Inverkelider Vicecomite de Mernis Adam senescaldo domini Abbatis de Aberbrothoc et multis aliis Et ad huius rei maiorem securitatem faciendam inposterum huic scripto sigillum meum apposui