Charter Document - 07670005

Charter Document - 07670005


Charter Number: 07670005
Cartulary Title: Register of the Abbey of Arbroath. British Library - Add MS 33245
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1312
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Robertus Dei gracia rex Scottorum prepositis et balliuis burgi Carale salutem Quia nobis constat per inspectionem quarundam cartarum religiosorum virorum abbatis et conuentus monasterii de Abirbrothoc quod burgenses sub ville de Abirbrothoc liberi sint ab omni teloneo per totum regnum nostrum Et quia intelleximus quod quidam dictorum burgensium per vos et vostros ministros racione dicti telonei sunt vexati vobis firmiter inhibemus ne dictos burgenses de cetero perturbetis nec pro aliquo teloneo contra formam et tenorem cartarum suarum aliqualiter compellatis Et si aliquod dangerium racione dicti telonei incurrerint volumus et vobis districte mandamus quod ipsum dangerium visis presentibus relaxetis et ipsos burgenses iure suo vti libere permittatis Et hoc sub pena que competit nullatenus omittatis Data sub sigillo nostro apud Meffen quarto die Octobris anno regni nostri septimo