Charter Document - 07670002
| Charter Number: | 07670002 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Register of the Abbey of Arbroath. British Library - Add MS 33245 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1310 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Robertus Dei gracia rex Scottorum omnibus probis hominibus tocius terre sue tam clericis quam laicis ad quos presentes littere peruenerint salutem Quia Johannes de Polloc contra fidem et fidelitatem nostram extitit et existit inimicis nostris adherendo et in lesione nostre regie magestatis totis viribus notorie machinando bona sua omnia mobilia et inmobilia vbicunque per regnum nostrum poterunt inueniri meritis suis exigentibus ad opus nostrum saysiri fecimus ac pro eschaeto nostro de iure leuari bona vero eiusdem Johannis terras seu tenementa religiosorum virorum abbatis et conuentus de Abirbrothoc fidelium nostrorum inuenta vna cum omnimodis debitis in quibus dicti religiosi ex quibuscunque causis seu contractibus eidem Johanni hactenus fuerant obligati predictis abbati et conuentui et eorum monasterio in recompensacionem dampnorum que sustinuerunt causa guerre Scocie diuine caritatis intuitu contulimus et conferimus per presentes obligaciones vero seu conuenciones si quas dictus Johannes habet uel habuit de predictis religiosis super debitis prenotatis exnunc irritas decernimus et inanes Ita quod dicti religiosi de bonis seu debitis prenotatis sibi per nos sic collatis coram nullo iudice ecclesiastico uel seculari de cetero teneantur aliquatenus respondere firmiter prohibentes iudicibus supradictis quod si per dictum Johannem uel aliquem nomine suo super bonis seu debitis supradictis dicti religiosi fuerint in placitanti coram eis se de querelis seu placitis sic propositis uel proponendis nullatenus intromittant In cuius rei testimonium has litteras nostras dictis religiosis sub sigillo nostro priuato fieri fecimus patentes Volumusque et precipimus cancellario nostro quod hanc concessionem et donacionem nostram sub eisdem verbis faciat innouari et sigillo regni firmius roborari Datum apud Insulam Sancti Colmoci xv die Aprilis anno gracie MCCC decimo et anno regni nostri quinto
