Charter Document - 07650001
| Charter Number: | 07650001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | A Thirteenth Century Papal Charter Granted to the Abbey of Kinloss |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1219 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati Monasterii de Kinlos ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Ea propter dilecti in domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium de Kinlos in quo divino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio com munivimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascunque possessiones quecumque bona idem monasterium impresentiarum juste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis Grangiam de Kinlos cum omnibus pertinentiis suis Grangiam de West cum omnibus pertinentiis suis possessionem de Burgin possessionem de Inwerhern possessionem de Dund[e] cum omnibus pertinentiis eorundem possessionem de Crimbathin possessionem de Banefef possessionem de Kinwernis possessionem in Hinwernarhy possessionem in Foreis possessionem de Elgin possessionem [Ab]erden possessionem d[] possessionem [] eorundem possessionem [] supra mare possessionem de [] cum pertinentiis suis cum [] nemoribus usuagiis et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis [] libertatibus et immunitatibus [] [Sane labo]rum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis de possessionibus habitis ante consilium generale sive de [ortis] et virgultis et piscationibus vestris vel de nutrimentis [] vobis dec[imas exigere vel ex]torquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua [retinere] P[rohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in vestro monasterio profes]sionem fas sit sine abbatis sui licencia de eodem loco discedere disce[dentem vero] absque com[munium] [littera]rum vestrarum cautione nullus audeat retinere Quod si quis [] promulgare Illud districcius inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie vestre collatum liceat alicui personaliter dari sive alio modo alienari [] vel majoris aut san[ioris pactis] [ipsi]us Si [] vel alienaciones aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus Ad hec etiam prohibemus ne aliquis monachus sive conversus sub professione [] consensu et licencia abbatis et majoris partis capituli [vestri pro aliquo] fide jubeat vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra precium capituli vestri providencia constitutum nisi propter manifestam domus vestre utilitatem Quod si facere forte presumpserit non teneatur conventus pro hiis aliquatenus respondere Licitum preterea sit vobis in causis propriis sive civilem sive criminalem contineant questionem fratrum vestrorum testimoniis uti ne pro defectu testium jus vestrum in aliquo valeat deperire Insuper auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus vel quelibet alia persona ad synodos vel conventus forenses vos ire vel judicio seculari de vestra propria substantia vel possessionibus vestris subjacere compellat nec ad domos vestras causa ordines celebrandi causas tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi venire presumat nec regularem electionem abbatis vestri impediat aut de instituendo vel removendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta Cisterciencis ordinis se aliquatenus intromittat Si vero episcopus in cuius parochia domus vestra fundata est cum humilitate ac devotione qua convenit requisitus substitutum abbatem benedicere et alia que ad officium episcopale pertinent vobis conferre renuerit licitum sit eidem abbati si tamen sacerdos fuerit proprios novicios benedicere et alia que ad officium suum pertinent exercere et vobis omnia ab alio episcopo percipere que a vestro fuerint indebite denegata Illud adicientes ut in recipiendis professionibus que a benedictis vel benedicendis abbatibus exhibentur ea sint episcopi forma et expressione contenti que ab origine ordinis noscitur instituta ut scilicet abbates ipsi salvo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum sive pro oleo sancto vel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quicquam audeat extorquere sed hec omnia gratis vobis episcopus dioecesanus impendat Alioquin liceat vobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem apostolice sedis habentem qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur impendat Quod si sedes dioecesani episcopi forte vacaverit interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis Sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum prejudicium generetur Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis si quem episcopum Romane sedis ut diximus gratiam et communionem habentem et de quo plenam notitiam habeatis per vos transire contigerit ab eo benedicciones vasorum et vestium consecrationes altarium ordinaciones monachorum auctoritate apostolice sedis recipere valeatis Porro si episcopi vel alii ecclesiarum rectores in monasterium vestrum vel personas inibi constitutas suspensionis excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverunt sive etiam in mercennarios vestros pro eo quod decimas sicut dictum est non persolvitis sive aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate vobis indulta sunt seu benefactores vestros pro eo quod aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate prestiterint vel ad laborandum adjuverint in illis diebus in quibus vos laboratis et alii feriantur eandem sentenciam protulerint ipsam tamquam contra sedis apostolice indulta prolatam duximus irritandam Nec littere ille firmitatem habeant quas tacito nomine Cisterciensis ordinis et contra tenorem apostolicorum privilegiorum constiterit impetrari Preterea cum commune interdictum terre fuerit liceat vobis nihilominus in vestro monasterio exclusis excommunicatis et interdictis divina officia celebrare Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere sanguinem fundere hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini vestro concessas nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus racionabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio com munivimus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernacione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Salva sedis apostolice auctoritate Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eum temere venire temptaverit secundo terciove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Ego Honorius catholice ecclesie episcopus subscribo Ego Petrus Sabinensis episcopus subscribo Ego Conradus Portuensis et sancte Rufine episcopus subscribo Ego frater Nicolaus Tusculanus episcopus subscribo Ego Leo tituli sancte crucis in Hierusalem presbyter cardinalis subscribo Ego Stephanus basilice duodecim apostolorum presbyter cardinalis subscribo Ego Thomas tituli sancte Sabine presbyter cardinalis subscribo Ego Alebrandinus tituli sancte Susane presbyter cardinalis subscribo Ego Octavianus sanctorum Sergii et Bacchi diaconus cardinalis subscribo Ego Gregorius sancti Theodori diaconus cardinalis subscribo Ego Rainerius sancte Marie in Cosmidin diaconus cardinalis subscribo Ego Romanus sancti Angeli diaconus cardinalis subscribo Ego Egidius sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis subscribo Datum Viterbii per manum Ranerii Patriarche Antiocheni cancellarii vicem agentis vii Idus Decembris Indicatione viij Incarnationis dominice anno MCCXVIIII Pontificatus vero domini Honorii pape iij anno quarto
