Charter Document - 07601002

Charter Document - 07601002


Charter Number: 07601002
Cartulary Title: Muniments of the Royal Burgh of Irvine, Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1260
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
People of Medieval Scotland

Charter:

Anno gracie millesimo ducentesimo sexagesimo die Sabbati proxima prius festum Sancti Johannis Baptiste coram domino Johanne de Balle domino Willelmo comite de Marre domino Hugone de Balle filio dicti domini Johannis domino Hugone fratre ejusdem domini Joannis domino Gocelino de Balle domino Thome Rane domino Stephano le Flemyng domino Odinello filio Radolphi et aliis factum fuit recordum apud Erwin inter burgenses de eadem et dominum Godefridum de Rosse assensu et bona voluntate utriusque partis videlicet per dominum Hugonem de Craweford dominum Fergus de Ardrossan dominum Willelmum de Dunlop magistrum Godefridum de Ros David Mor Thomam de Stubhyl Adam Urri Ricardum Broun et Willelmum de Gowinskey qui dicunt quod omnibus contencionibus et querelis cessantibus exaccionibus et de mandis quadam finali concordia inter predictos burgenses ex parte una et dictum dominum Godefridum ex parte altera pacificatis super tenemento de Hormissok cum pertinenciis in quo dicti burgenses clamaverunt eorum Communem pasturam ad illos tanquam jus suum pertinere Convenit inter ipsos videlicet quod predicti burgenses concesserunt pro se et heredibus suis seu successoribus dicto domino Godefrido et ejus heredibus habere et tenere bene et in pace totam terram aratam et frussatam in predicto tenemento die predicte Convencionis facte solvendo sibi et eorum heredibus seu successoribus in perpetuum duas marcas et dimidium videlicet medietatem ad festum sancti Martini in hyeme et aliam medietatem ad pentecosten proximo futurum Salvo tamen dicto domino Godefrido et ejus heredibus bosco de Langhurst ita quod dicti burgenses in illo non communicabunt in herba vel in aliis set dicti burgenses et eorum heredes vel successores ubique communicabunt in dicto tenemento de Hormissok cum pertinenciis et aisiamentis preterquam in dicto bosco de Langehurst et preterquam in dictis terris aratis seu arabilibus Postquam vero dictus dominus Godefridus et ejus heredes vesturam dicte terre arata asportaverunt dicti burgenses de Irewin et eorum heredes seu successores in eadem terra arabili sive arata plene cum ipso et ejus tenentibus absque ullo impedimento vel contradiccione communicabunt et ad noctem dictam terram aratam seu arabilem cum eorum animalibus evacuabunt Et dictus dominus Godefridus et ejus heredes facient dictis burgensibus et eorum heredibus seu successoribus racionabilem introitum et exitum ingrediendi dictam pasturam cum eorum animalibus Si vero eorum animalia in dampnis dicti domini Godefridi vel ejus heredum inveniantur solvent pro omnibus messori loci unum obolum tantum racione dicti scaphii et dampni dicto domino Godefrido et ejus heredibus per visum proborum et legalium virorum restituetur Et sciendum quod predictus Godefridus vel ejus heredes non assartabunt frussabunt seu vacuabunt aliquo modo plusquam tempore predicte convencionis fuit assartatum frussatum seu vacuatum Nec licebit alicui eorum in dicte pasture bosci aliqua ligna scindere ad vendendum vel sibi ipsi appropriandum sine consensu et voluntate utriusque partis Ad istam vero convencionem et finalem concordiam ex utraque parte tenendam tam dictus dominus Godefridus quam predicti burgenses de Irewin in manu domini Abbatis de Kylwynin fidem suam spontanea eorum voluntate astrinxerunt Preterea sciendum quod predictus Godefridus et dicti burgenses et eorum heredes vel successores habebunt sua estoveria in bosci dicte pasture ad comburendum et edificandum sine impedimento vel contradiccione utriusque partis Et ut hec predicte convenciones et finales concordie perpetue firmitatis robur optineant uterque eorum sigillum suum alteri parti in testimonium futurorum apposuit Super quibus quidem indenturis sic monstratis traditis et perlectis predictus Johannes Spens sub signo publico a me notario pectit copiari et in formam publicam redigi et inde sibi fieri publicum Instrumentum