Charter Document - 07590001
| Charter Number: | 07590001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Original Charters of the Abbey of Cupar, 1219-1448 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1219 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego frater Alexander dictus abbas de Cupro eiusdemque loci conuentus omnibus presentes litteras inspecturis notum facimus quod tenemur Domui Cistercii in triginta marcis sterlingorum legalium singulis annis in posterum in nundinis Tresensibus in festo apostolorum Petri et Pauli persoluendis quas Vir Nobilis Alexander rex Scocie pro remedio anime sue et antecessorum et successorum suorum in perpetuam elemosinam dicte Domui contulit pro procurandis abbatibus apud Cistercium quarto die Capituli generalis de quibus triginta marcis prefatus Rex nobis ad uoluntatem nostram plenaria satisfecit Quod ut ratum et firmum permaneat in posterum presentem cartam sigilli nostri munimine roborauimus Actum anno gracie MCC nono decimo mense Januario
