Charter Document - 07580012

Charter Document - 07580012


Charter Number: 07580012
Cartulary Title: Charters of the Royal Burgh of Ayr
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1312
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Robertus Dei gracia rex Scottorum justiciariis vicecomitibus prepositis et eorum balliuis ac ceteris ministris et fidelibus suis quibuscunque ad quos presentes littere peruenerint salutem Quia in vltimo parliamento nostro tento apud Inchethor per nos et consilium nostrum extitit ordinatum quod burgi nostri seu quicunque burgenses nostri de regno nostro non tractentur per aliquem seu aliquos nisi per camerarium nostrum et ministros suos ad hoc deputatos et quod ad exercitum nostrum venire seu ad aliqua talliagia vel contribuciones aliquas faciendas per alium seu alios quam per dictum camerarium et ministros suos vt dictum est non cogantur Vobis mandamus et precipimus quatenus vos de dictis burgis aut burgensibus nostris contra hanc ordinacionem nostram nullatenus intromittatis In cuius rei testimonium has litteras nostras sibi fieri fecimus patentes Datum apud Dunde duodecimo die Aprilis anno regni nostri septimo