Charter Document - 07560042

Charter Document - 07560042


Charter Number: 07560042
Cartulary Title: Registrum Domus de Soltre. Charters of the Hospital of Soltre, of Trinity College, Edinburgh, and other Collegiate Churches
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1266
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Alexander Dei gratia rex Scottorum omnibus probis hominibus tocius terre sue salutem Sciatis quod concessimus magistro et fratribus domus de Soltr vt vbicumque ipsi vel homines sui latores presencium inuenire poterunt extra dominia nostra natiuos et fugitiuos homines ipsorum magistri et fratrum qui sui de iure et ratione esse debent eos iuste habeant et firmiter inhibemus ne quis eos eis iniuste detinere presumata super nostram plenarium foris facturam Testibus Willelmo comite de Marr camerario Hugone de Berclay justiciario Laudonie et Thome Ranulphi apud Edynburgh vicesimo die Maii anno regni nostri septimo decimo