Charter Document - 07550069
| Charter Number: | 07550069 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum de Panmure |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1182 - 1190 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod talis est concordia et compositio de controversia que vertebatur inter Jocelinum episcopum Glasguensem et Rogerum de Valoniis super donationem ecclesie de Kellebride scilicet quod Rogerus quietam clamavit donacionem predicte ecclesie predicto Jocelino Glasguensis episcopo et suis successoribus in perpetuum cum una carucata terre et communi pastura et omnibus aliis aisiamentis parrochie juste pertinentibus ad eandem ecclesiam et renunciavit juri quod dicebat se in ipsa habere quod recognitum et probatum fuit in presentia domini Regis apud Lanarc per legitimos testes donacionem predicte ecclesie de Kellebride antiquitus pertinuisse et debere pertinere ad ecclesiam de Glasgu et episcopum Glasguensem et quod Johannes episcopus Glasguensis et successores sui libere et sine aliqua contradictione vel reclamatione dederunt ipsam ecclesiam Preterea supra predictus Jocelinus Glasguensis episcopus concessit supradicto Rogero habere capellam et capellanum proprium in castello suo de Kellebride qui capellanus ex ipso Rogero et suis curialibus et hospitibus oblationes tantum percipiet Ita quod si quis de familia sua averia habuerit vel catalla vel bladum vel aliqua alia unde decime prestari debeant infra parochiam de Kellebride ipsas decimas persolvet matrici ecclesie et omnia alia jura ecclesiastica preter predictas oblationes tantum Et idem Rogerus necessaria inveniet capellano suo ita quod neque ipse capellanus neque predictus Rogerus ad sustentacionem ipsius capellani quicquam exiget de matrice ecclesia vel de persona ipsius ecclesie Hiis testibus domino Rege comite Cospatricio Roberto capellano Hugone clerico Ricardo de Morvill constabulario regis Alano dapifero regis Philippo de Valloniis Adam filio Gilberti Waltero de Berkelay camerario Regis
