Charter Document - 07550058

Charter Document - 07550058


Charter Number: 07550058
Cartulary Title: Registrum de Panmure
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus Rex Scotie devenit homo ligius domini Regis contra omnem hominem de Scotia et de omnibus aliis terris suis et fidelitatem ei fecit ut ligio domino suo sicut alii homines sui ipsi facere solent Et similiter fecit homagium Henrico Regi filio suo salva fide domini Regis patris sui Omnes vero episcopi abbates et clerus terre Regis Scotie et successores sui facient domino Regi sicut ligio domino fidelitatem de quibus habere voluerit sicut alii episcopi sui ipsi facere solent et Henrico Regi filio suo et heredibus suis Concessit autem Rex Scotie et David frater suus et barones et alii homines sui Domino Regi quod Ecclesia Scoticana talem subjectionem amodo faciet Ecclesie Anglicane qualem illi facere debet et solebat tempore regum Anglie predecessorum suorum Similiter Richardus episcopus Sancti Andree et Ricardus episcopus de Dunkeldyn et Galfridus abbas de Dunfermelyn et Herbertus prior de Coldingham concesserunt quod etiam Ecclesia Anglicana illud jus habeat in Ecclesia Scotie quod de jure habere debet et quod ipsi non erunt contra jus Ecclesie Anglicane Et de hac concessione sicut ligiam fidelitatem domino Regi et Henrico filio suo fecerunt eos inde asse curaverunt ita hoc idem facient alii episcopi et clerus Scotie per conventionem inter dominum Regem et Regem Scotie et David fratrem suum et barones suos factam Comites etiam et barones et alij homines de terra Regis Scotie de quibus dominus Rex habere voluerit facient ei homagium contra omnem hominem et fidelitatem ut ligio domino sicut alii homines sui facere solent et Henrico Regi filio suo et heredibus suis salva fide domini Regis patris sui Similiter heredes regis Scotie et baronum et hominum suorum homagium et ligantiam facient heredibus domini Regis contra omnem hominem Preterea Rex Scotie et homines sui nullum amodo fugitivum de terra domini Regis pro telonea receptabant in Scotia vel in alia terra sua nisi voluerit venire ad rectum in curia domini Regis et stare judicio curie sed Rex Scotie et homines sui quam citius poterunt eum capient et domino Regi reddent vel justiciariis aut ballivis suis in Anglie Si autem de terra Regis Scotie aliquis fugitivus fuerit pro felonia in Anglie nisi voluerit venire ad rectum in curia Regis Scotie vel in curia domini regis et stare judicio curie non receptabatur in terra domini Regis set liberabitur hominibus regis Scotie per ballivos domini Regis ubi inventus fuerit Preterea homines domini Regis habebunt terras suas quas habebant et habere debent de domino Rege et de Rege Scotie et de hominibus suis et homines Regis Scotie habebunt terras suas quas habebant et habere debent de domino Rege et de hominibus suis Pro ista vero conventione et fine firmiter observando domino Regi et Henrico filio suo et heredibus suis a Rege Scotie et heredibus suis liberavit Rex Scotie domino Regi castellum de Rokesburc et castellum de Berewic et castellum de Jeddewurde et castellum Puellarum et castellum de Striveline in misericordia domini Regis Et ad custodienda castella illa assignabit Rex Scotie de redditu suo mensurabiliter ad voluntatem domini Regis Preterea pro predicta conventione et fine exequendo liberavit Rex Scotie domino Regi David fratrem suum in obsidem et comitem Dunecanum et comitem Waldevum et comitem Gilbertum et comitem de Anegus et Ricardum de Morevile constabularium et Nes filium Willielmi et Ricardum Cumin et Walterum Corbet et Walterum Olifard et Johannem de Vals et Willielmum de Lindesei et Philippum de Colevile et Philippum de Valoignes et Robertum Frenbert et Robertum de Burnevile et Hugonem Giffard et Hugonem Ridel et Walterum de Berkelai et Willielmum de la Haie et Willielmum de Mortimer Quando vero castella reddita fuerint Willielmus rex Scotie et David frater suus liberabuntur Comites quidem et barones prenominati unusquisque postquam liberaverit obsidem suum scilicet filium legitimum quem habuit et alii nepotes suos vel propinquiores sibi heredes et castellis [ut dictum est] redditis liberabuntur Preterea rex Scotie et barones sui prenominati asse curaverunt quod ipsi bona fide et sine malo ingenio et sine occasione episcopi et barones facient quod homines terre sue qui non affuerunt quando Rex Scotie cum domino Rege finivit eandem ligantiam et fidelitatem domino Regi et Henrico filio suo quam ipsi fecerunt et quod barones et homines qui affuerunt obsides liberabunt domino Regi de quibus habere voluerit Preterea episcopi comites et barones conventionaverunt domino Regi et Henrico filio suo quod si Rex Scotie aliquo casu a fidelitate domini Regis et filij sui et a conventione predicta recederet ipsi cum domino Rege tenebunt sicut cum ligio domino suo contra Regem Scotie et contra omnes homines domino Regi inimicantes Et episcopi sub interdicto ponent terram Regis Scotie donec ipse ad fidelitatem domini Regis redeat Predictam itaque conventionem firmiter observandam bona fide et sine malo ingenio domino Regi et Henrico filio suo et heredibus suis a Willielmo Rege Scotie et David fratre suo et a baronibus suis predictis et ab heredibus eorum asse curavit ipse Rex Scotie et David frater ejus et omnes barones sui prenominati de sicut ligij homines domini Regis contra omnem hominem et Henrici filii sui salva fidelitate domini Regis patris sui Hiis Testibus Ricardo episcopo Abrincensi et Johanne Saresberiensi decano et Roberto abbate Malmesburie et Radulfo abbate de Mundeburg et Herberto archidiacono Northamtonie et Waltero de Constantijs et Rogero capellano Regis et Osberto clerico de Camera et Ricardo filio domini Regis comite Pictavie et Gaufrido filio domini Regis comite Britannie et comite Willielmo Estsexe et Hugone comite Cestrie et Ricardo de Humezt constabulario et comite de Mellent et Jordano Thessun et Humfrido de Boun et Willielmo de Curci senescallo et Gilberto Malet senescallo Apud [Valoniis]