Charter Document - 07550057

Charter Document - 07550057


Charter Number: 07550057
Cartulary Title: Registrum de Panmure
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1168 - 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Philippus de Valonijs dat tres centos marcas et decem palefridos et duos brachetos pro habenda seisina de terra de Burtone et aliis terris que fuerunt Gaufridi de Valonijs fratris sui que eidem Philippo hereditarie descendere debent et quas Emma quondam uxor eiusdem Gaufridi tenuit in dotem exceptis terris quas tenuit de feodo Roberti filii Walteri Et mandatum est R constabulario Cestrie tunc vicecomiti quod scire faciat per literas suas vicecomiti Lancastrie et Brieno de Insula cum securitatem inde receperit quia Dominus Rex mandauit eis quod tunc ei saisinam habere faciant de terris que sunt in ballivis suis sicut predictum est