Charter Document - 07550055
| Charter Number: | 07550055 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum de Panmure |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes Dei gratia Rex Anglie [] Sciatis quod quietauimus dilecto et fideli nostro Roberto filio Walteri omnia debita que pater ejus uel antecessores sui uel idem Robertus uel Gunnora de Valonijs uxor ipsius Roberti uel pater aut antecessores eiusdem uxoris sue debuerunt Judeis et adhuc debent Unde idem Robertus tenetur respondere usque ad Natale Domini anno regni nostri quarto Quare uobis mandamus quod ipsum inde sine dilatione quietum esse faciatis et cartas et cirographa de predictis debitis siue sint in manu nostra siue in manu Judeorum ei sine dilatione reddi faciatis Teste meipso apud Herberttot xxix die Decembris
