Charter Document - 07550051

Charter Document - 07550051


Charter Number: 07550051
Cartulary Title: Registrum de Panmure
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus de Valonijs episcopo Norwicensi et omnibus fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Sciatis me concessisse et hac mea carta confirmasse pro salute mea et omnium parentum et amicorum meorum ecclesiam sancte Marie de Baketon in liberam et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Sancte Marie de Binham et monachis ibidem Deo servientibus salvo jure Gaufridi de Lanvalen quamdiu in seculari habitu vixerit Volo igitur ut predicta ecclesia et omnimode ejus obvenciones ad construccionem monasterij de Binham secretarij ejusdem loci ordinentur Cum vero ecclesia de Binham constructa fuerit omnes prefate ecclesie de Baketon redditus salvo episcopali jure ad usum luminariorum in ecclesia de Binham proficiant Qui autem hanc meam concessionem manu tenuerint omnipotentis Dei gratiam consequantur Hij sunt testes Robertus capellanus de Benitune Petrus de Ros Johannes de Valoniis Radulfus de Larcune et Willelmus filius ejus Robertus de Chanene Gaufridus filius Alani Ricardus filius Gilberti Andreas de Cocchune Henricus de Westeleye Radulfus de Taidene Symon clericus filius Radulfi Fulco venacioni[s] Rogerus filius Aliz Johannes filius Isabel Willelmus Cumyn Ranulfus Bars