Charter Document - 07550048

Charter Document - 07550048


Charter Number: 07550048
Cartulary Title: Registrum de Panmure
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1112 - 1142
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Adam filius Alueredi pro amore Dei et sancte Marie matris Domini et pro salute mea et uxoris mee et pro animabus Petri de Valoniis avi mei et Rogeri de Valoniis filij ejus avunculi mei et Petri junioris cognati mei et pro animabus patris mei et matris mee et omnium parentum meorum do libere et quiete ab omni seculari servicio assensu uxoris mee ecclesie sancte Marie de Binham in perpetuam elemosinam possidendam in villa de Ingaldesthorp unam mansionem id est croftam ad in hospitandum et tres acras in agro et unam acram de prato quinque videlicet acras et pasturam et turbariam in commune croftam vero dedi in loco qui nominatur Southcroft Predicta autem ecclesia nichil mihi vel successoribus meis pro hac donacione unquam aliquid recompensabit preter oracionum suffragia Hanc itaque donacionem prius feci super altare sancte Marie de Binham coram Priore Milone astante conventu et subscriptis testibus Ricardo clerico videlicet de Ingaldesthorp Adam de Franche terre Rogero de Appulia Willelmo de la Haia Nicholao Wlmero Cane Halwardo et Wymundo Magistro de Wictona Adam de Berneya Michaele portario Roberto Tresgot Willelmo grangiario Gosso Stirgaro coco Rogero et Rein carpentariis Ricardo filio Turkil Thome coco Deinde in villa de Ingaldesthorp coram omni villa presenti domina Beccha uxore mea et Rogero fratre meo et Ricardo presbytero et Ricardo persona ipsius ecclesie de Ingaldesthorp Hugone de Insula hanc itaque elemosinam feci pro salute mea tam corporis et anime et pro salute uxoris mee cujus instinctu hoc opus aggressus sum et pro remedio animarum patris et matris et parentum meorum et ut me Deus meritis sancte Marie protegat et defendat et in presenti succurrat ad vitam eternam perducat Carta Christiane Maundevill de donacione ecclesie de Baketon