Charter Document - 07550040

Charter Document - 07550040


Charter Number: 07550040
Cartulary Title: Registrum de Panmure
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1112 - 1142
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus et futuris et presentibus quod ego Rogerus de Valonijs pro salute mea et uxoris mee Agnetis et omnium parentum et amicorum meorum dono et concedo et hac mea carta confirmo Deo et sancte Marie et sancto Albano et monachis meis apud Binham manentibus totam ecclesiam de Dersingham cum omnibus pertinencijs suis et decimis meis omnibus ejusdem manerij et medietatem ecclesie Sancti Petri de Magna Walsingham et cantariam et omnia alia pertinencia et totam terram quam Hunfridus tenuit de me in eadem villa tam dominicum quam homagium totum et totam terram et feodum meum de Gunethorp et terram meam de Welles quam tenuit Robertus Godchild clericus meus Hec autem omnia concedo et confirmo in liberam et perpetuam elemosinam monachis de Binham et volo et precipio quod soluta et quieta sint erga me et heredes meos et erga omnes homines Nam ego et heredes mei warantizabimus et acquietabamus omnem illam elemosinam nominatam ad edificacionem et construccionem monasterii de Binham propter quod dedi hec omnia Hujus concessionis sunt testes Petrus et Robertus et Gaufridus et Johannes et Rogerus filij mei et Robertus de Chalua Walterus de Valoniis Ricardus de Chalua Robertus dapifer Adam filius Aluredi Fulqui de Munpinchun Alanus de Bosco Hugo clericus Galfridus de Babingele Yvenus capellanus Galfridus de Snaring et Alanus clericus frater ejus Turaldus de Dalling Willielmus clericus Petrus clericus Robertus Godchild Alanus et Lambertus servientes prioris