Charter Document - 07550038
| Charter Number: | 07550038 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum de Panmure |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1221 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia Domini regis apud Westmonasterium in octavis sancti Martini anno Regni Regie Henrici filij Regis Johannis quinto coram Roberto de Vere comite Oxoniensi Martino de Pateshill Radulfo Hareng Stephano de Segrave Thome de Haiden justiciario et alijs domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willielmum de Mandevill comitem Essexie et Christianam uxorem ejus petentes et Hugonem de Bibleswrth positum loco eorum ad lucrandum vel perdendum et Ricardum priorem ecclesie sancte Marie de Binham deforciantem per Henricum de Watlinc positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de advocacione ecclesie de Westle unde assisa ultime presentacionis sum monita fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod idem comes et Christiana recognoverunt advocationem predicte ecclesie esse jus ipsius Prioris et ecclesie predicte de Binham ut illam quam idem prior habet ex dono antecessorum ejusdem Christiane habendam et tenendam ipsi priori et successoribus suis et eidem ecclesie de Binham in puram et perpetuam elemosinam Et predictus prior recepit eosdem comitem et Christianam in singulis elemosinis et beneficijs que de cetero fient in predicta ecclesia de Binham
