Charter Document - 07550037
| Charter Number: | 07550037 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum de Panmure |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1220 - 1227 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Acquitanie et comes Andegavie venerabili patri in Christo Iohannis eadem gratia episcopo Elyensi salutem Sciatis quod convenit in curia nostra coram justiciarijs nostris apud Westmonasterium inter Willielmum de Mandevill comitem Essexie et Christianam uxorem ejus petentes et Ricardum priorem ecclesie sancte Marie de Binham deforciantem de advocacione ecclesie de Westle unde assisa ultime presentationis sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod idem comes et Christiana recognoverunt advocacionem predicte ecclesie esse jus ipsius prioris et ecclesie predicte de Binham ut illam quam idem prior habet ex dono antecessorum ejusdem Christiane habendam et tenendam ipsi priori et successoribus suis et eidem ecclesie de Binham in puram et perpetuam elemosinam Et ideo vobis mandamus quod propter reclamacionem ipsorum comitis et Christiane non omittatis quin ad presentacionem ejusdem prioris ad eandem ecclesiam idoneam personam admittatis Teste Martino de Pateshill Apud Westmonasterium xxij die Novembris
