Charter Document - 07550029

Charter Document - 07550029


Charter Number: 07550029
Cartulary Title: Registrum de Panmure
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1095 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Walterus de Valonijs omnibus ecclesie fidelibus maxime autem amicis et hominibus suis in Christo salutem Notum sit tam presentibus quam futuris me et Agnetem filiam meam assensu Rohesie uxoris mee dedisse Berneyam et Tursford cum omnibus pertinencijs suis ecclesie sancte Marie de Binham in perpetuum possidendam Hanc vero donacionem fecimus pro anima Petri de Valonijs qui hoc idem donum mihi facere jussit et pro anima Alberede uxoris sue et pro salute domini mei Rogeri de Valonijs et uxoris sue Agnetis quorum consilio et licencia hanc eandem donacionem inchoavimus et peregimus et pro salute domini Petri et domini Roberti de Valonijs aliorumque tam fratrum quam sororum eorundem et pro nostra propria omniumque nostrorum communi salute tam vivorum quam mortuorum Concedimus igitur et statuendo sanccimus ut monachi in predicta ecclesia Deo servientes et servituri prenominatam Berneyam et Turford cum omnibus pertinencijs suis ita libere et honorifice possideant et teneant sicut ego unquam melius una die et una nocte tenui vel possedi Et sciendum quod ego et heredes mei warantizabamus et defendemus totam hanc donacionem nostram ecclesie sancte Marie de Binham et monachis ibidem in perpetuum Deo servituris erga regem et omnes homines Quicunque ergo hanc donacionem enervare presumpserit deleatur de libro vivencium et descendat ad inferni novissima Amen Hujus autem donacionis testes sunt Fulquio de Munpinsun Galfridus de Snaring Walterus Pouher Silvester Willielmus de Clindune et multi alij