Charter Document - 07550028
| Charter Number: | 07550028 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum de Panmure |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1085 - 1091 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Petrus de Valonijs Willelmo Dei gratia Norwicensi episcopo et omnibus archidiaconis et prioribus et hominibus et amicis suis de Northfolc salutem Notum sit vobis me concessisse donacionem quam Walterus de Valoniis fecit de Berneya cum omnibus pertinencijs suis in bosco et extra boscum ecclesie beate Marie de Binham perpetuo jure possidendam Hoc autem facio pro anima Petri de Valoniis avi mei et Albredis uxoris sue et pro salute Rogeri patris mei de Valoniis et Agnetis matris mee et pro mea propria meorumque omnium tam vivorum quam mortuorum salute Habeat ergo predicta ecclesia de Binham in pace bene et libere et quiete per servicium tercie partis militis sicut pater meus per cartam suam confirmavit Hij sunt Testes Robertus de Valoniis Adam filius Alfredi Radulfus filius Turgisi []
