Charter Document - 07550027

Charter Document - 07550027


Charter Number: 07550027
Cartulary Title: Registrum de Panmure
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1139 - 1142
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus de Valonijs omnibus amicis atque hominibus suis Francis et Anglis salutem Pluribus et multis notum est atque divulgatum Walterum de Valonijs cognatum meum antequam monachus fieret Berneyam cum terra de Thursford et cum omnibus que in ea sunt et ad eam pertinent et in bosco et extra boscum pro mea et sua omniumque nostrorum salute tam vivorum quam mortuorum ecclesie beate marie de Binham ad opus monachorum qui ibi Deo serviunt aut servient in perpetuum remansuram assensu et presencia Rohaisie uxoris sue coram abbate sancti Albani et coram clericis et militibus solempniter dedisse Scimus etiam Agnetem filiam suam eandem terram per cultellum unum cum eodem Waltero patre suo coram omnibus astantibus super altare posuisse Que scilicet Agnes heres erat predicti Walteri de predicta Berneya juxta statutum decretum quod ubi filius non habetur terram patris filie per colos partiuntur nec potest major natu juniori medietatem hereditatis nisi vi et injuria auferre hanc igitur donacionem ego ipse Rogerus de Valonijs amore Dei coactus et beate et gloriose virginis Marie matris Domini nostri Jesu Christi et concessi faciendam ipsius Walteri requisicione et precibus et concedo factam atque confirmo per servicium tamen tercie partis militis videlicet pro anima patris mei qui primum Berneyam ecclesie de Bingham donavit Waltero precipiens hoc ipsum ita fieri et pro anima matris mee et pro anima propria uxorisque mee Agnetis et filiorum meorum salute qui michi in hac eadem re consencientes sunt et hoc ipsum concedunt et pro communi omnium nostrorum salvacione tam vivorum quam mortuorum multorum eciam sapiencium admonicione vivorum atque laudacione maxime autem domni Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi et tocius Anglie Primatis exhortacione precibus atque consilio qui mihi rationalibus et verissimis assercionibus ostendit justissimum esse ut vir nobilis et liberalis qui feodum habet sex militum non solum terram tercie partis militis sed eciam tocius integri vel eo amplius pro sua suorumque salute Deo et sancte ecclesie largiatur addens etiam quod si heres ejus elemosinam que quasi pons inter ipsum patrem et paradysum interponitur per quem pater transire valeat auferre conatur utique et a regno celorum idem heres quantum in ipso est patrem ejus exheredat unde nec reliquam heres hereditatem jure optinebit qui sese filium non esse testatur ubi patrem suum occidit Hec archiepiscopus diligenti ratione nobis asseruit quapropter jure perpetuo stabilis maneat donacio Walteri predicta de Berneya cum omnibus pertinencijs suis in ecclesia beate Marie de Binham ita libere et bene et honorifice sicut idem Walterus eam melius tenuit tempore patris mei sive tempore meo Quicunque ergo eandem predictam elemosinam ecclesie de Binham auferre voluerit cum Datan et Abiron et cum Juda proditore sit pars ejus in profunditate inferni Qui vero eam eidem ecclesie conservaverit adjuverit et manutenuerit sit anima ejus in sorte electorum et vita perfruatur eterna Amen Hij sunt Testes Agnes de Valonijs Fulco de Munpinzun Galfridus sacerdos de Herefordingberia Radulfus filius Roberti Radulfus filius Turgisi Gilbertus filius Willielmi de Romges Godefridus capellanus Robertus de Valoniis Winemerus Gaufridus de Mannavill Simon filius Willielmi Robertus filius Radulfi