Charter Document - 07550025

Charter Document - 07550025


Charter Number: 07550025
Cartulary Title: Registrum de Panmure
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1158 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie omnibus ministris suis de Herpingham hundredo et de Holt hundredo et de Northgrenehou hundredo salutem Precipio quod monachi de Binham teneant bene et in pace et quiete et libere et juste omnes terras suas et boscum suum quod Petrus de Valonijs eis dedit et divisas suas et nominatim boscum suum de Egesfeld sicut melius et quiecius tenuerunt anno et die quo Rex Henricus avus meus fuit vivus et mortuus et sicut [carte] eorum testantur Et prohibeo ne aliquis eos inde placitum ponat injuste et nisi feceritis justiciarius vel vicecomes meus de Northfolch faciat fieri ne amplius inde clamorem audiam pro penuria recti Teste Nigello de Brot apud Bikenouram