Charter Document - 07550021

Charter Document - 07550021


Charter Number: 07550021
Cartulary Title: Registrum de Panmure
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1095 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit et modernis et posteris quod ego Walterus de Valonijs consensu et voluntate Rahesie conjugis mee et Agnetis filie mee heredis mee concessi et dedi Deo et sancte Marie de Binham in liberam et quietam elemosinam jure et perpetuo in Londonijs Siredes hase cum omni pertinencia ejus et duas domos juxta Tamisiam quas Clarenbaldus tenebat de me et terram vultra le Fliete sicut ultra ad Westmonasterium quam Hugo filius Ulgeri tenebat de me et de Eudone filio meo unde reddere habet uno quoque anno xii denarios ad festum Sancti Michaelis Et in Hertfortd duas domos de una earum reddebat mihi per annum Gaufridus clericus vi denarios et Godefridus vi denarios et terram duorum solidorum quam Robertus dapifer tenebat de me in Hertford et terram que fuit Ylarij et Cremburch quam dominus meus Rogerus de Valonijs dedit mihi coram his testibus Roberto dapifero Radulfo presbytero Turoldo de Dalling Radulfo de Bures et pluribus alijs Hec omnia dedi ecclesie sancte Marie de Binham sicut hic suprascriptum est in elemosinam pro anima Petri de Valoniis et pro salute Rogeri de Valoniis et Agnetis uxoris sue et filiorum eorum et pro me ipso et uxore mea et filiabus meis