Charter Document - 07550006

Charter Document - 07550006


Charter Number: 07550006
Cartulary Title: Registrum de Panmure
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1141 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Henricus Comes filius regis Scottorum Episcopis Abbatibus Justicijs Baronibus Vicecomitibus Ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglicis clericis et laicis Salutem Sciatis me concessisse Deo et Ecclesie Sancte Marie de Hadintune Clerchetune in perpetuam elemosinam cum suis rectis divisis ex utraque parte aque sicut Willelmus de Graham et Durandus vicecomes et Richardus clericus et Osbertus prior de Edeneburc et Malbeth de Libertona et Gillandres filius Oggu preierunt et circuierunt priusquam Thorandus archidiaconus mecum finivit apud Pebles et sicut antea mensurata fuit Concedo etiam predicte ecclesie unum plenarium toftum juxta ecclesiam in villa de Hadintona et omnes decimas et rectitudines ecclesiasticas de tota Hadinton scira tam de molendinis quam de alijs rebus Volo itaque et firmiter precipio quod predicta ecclesia teneat et habeat prenominatam terram Clerchetune solam et quietam de me et de thein et de omnibus alijs qui terram predictam tenuerint de Hadintune de me et heredibus meis et de heredibus eorum et omnes alias rectitudines et consuetudines in decimis et elemosinis ita libere et honorifice et quiete et plenaria sicut aliqua elemosina in tota terra melius et plenius et honorificencius et quiecius potest dari et concedi Has autem prenominatas elemosinas do et carta mea confirmo pro anima mea et patris matrisque mee et animabus antecessorum et successorum meorum Testibus Engellramo cancellario nepote et Willelmo Masculo et Edmundo filio Einier et Anselmo nepote Johannis episcopi Apud Hadintonam