Charter Document - 07550005
| Charter Number: | 07550005 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum de Panmure |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1070 - 1100 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus Deo et sancte Hilde abbatisse servientibus in loco qui olim Streoneshale vocabatur deinde Prestebi appellabatur nunc vero Witebi vocatur quod Willelmus de Perci cognomento Algernuns tempore Willielmi Bastard regis Anglorum ibi fundavit monasterium in honore sancti Petri apostoli et sancte Hilde abbatisse atque Reinfrido monacho de Evesham cum socijs suis quos sibi adquisiverat ipsum locum commendavit et primo duas carucatas terre in Prestebi illi tradidit deinde crescente numero monachorum cum Serlo de Perci frater predicti Willelmi de Perci ibi monachus fuisset effectus villas terras ecclesias et decimas eis in perpetuam elemosinam dedit concedentibus et confirmantibus nobilissima Emma de Port uxore ejus cum alano de Perci filio eorum Nam predictus Reinfridus cum esset miles strenuissimus in obsequio domini sui Willielmi Bastard regis Anglorum cum per provinciam Northanymbrorum transiret divertit ad prefatum locum Streoneshale cum vero cognovisset quod sanctus ille locus a crudelissimis piratis Ingwar et Ubba ducibus Alariorum et Danorum cum prefata provincia Northanymbrorum feroci depopulatione esset devastata a quibus etiam rex sanctus Edmundus decollatus est ac deinceps per ducentos et eo amplius annos vacabat religio monachorum et sanctimonialium in eodem loco compunctus est corde Deinde in provincia Merciorum apud Evesham monachus factus est et monasticis disciplinis bene instructus divino instinctu cum Aldwino priore de Winchecumbe et Elwino monacho regressus est in provinciam Northanymbrorum ad suscitandam monachicam religionem venitque ad Willelmum de Perci et ab eo honorifice susceptus est Dedit autem illi strenuissimus predictus Willielmus de Perci antiquum monasterium sancti Petri apostoli cum duabus carucatas terre in Prestebi in elemosynam perpetuam Erant enim tunc temporis in eadem villa ut antiqui patrione nobis retulerunt monasteria vel oratoria pene quadraginta tantum parietes et altaria vacua et discooperta remanserant post destructionem exercitus piratarum Suscepto ergo Reinfridus monasterio ad inhabitandum vel regendum cepit regulariter conversari cum socijs suis in humilitate patientia paupertate et caritate exemplum omnibus tribuens ad bene agendum et ad Deo serviendum ita ut infra breve tempus prudentissimos viros ad monachicum habitum suscipiendum socios sibi aggregaverit Transactis igitur plurimis annorum curriculis cumque causa monasterij sui iter ageret venit ad Ormesbrigge ubi artifices faciebant pontem trans Darwentam et desiliens equo ut illos adjuvaret incaute lignum super ipsum cecidit et confracto cerebro mox extremum exulavit spiritum cujus corpusculum perductum est ad Hachanos sepultumque in cimiterio sancti Petri apostoli in medio parietis orientalis contra altare Post obitum vero Deo dilecti Reinfredi prioris Serlo frater Willelmi de Perci officium ejus susceptus in eo permansit donec dominus Willielmus nepos eorum abbas de Witebi effectus est Denique nobilissimus Willielmus de Perci Jerosolimam petens apud locum qui vocatur Mons gaudij qui est in provincia Jerosolymitana migravit ad dominum ibique a suis honorifice sepultus est Itaque omnes terras possessiones forestas ecclesias decimas et libertates quas sepe nominatus idem Willielmus de Perci cum Alano de Perci filio suo monasterio de Witebi dederat imprimis nec non in ultimis temporibus suis antequam Jerosolymam peteret vel quique fideles monasterio nostro de Witebi dederunt vel concesserunt in elemosynam perpetuam ad monumentum hic breviter annotabimus Villam et portum maris de Witebi Overbi et Nethrebi id est Stenisecher Thingwala Leirpel Helredale Gnip id est Hauchesgard Normanebi Fielingham et aliam Fielingham Bertwait Setwait Snetune Hugelbardibi Sourebi Risewarp Newham Stachesbi Baldebi Breceha Flore Dunesleia heremitoria de Eschedale et de Mulegrif forestas que pertinent ad ecclesiam de Witebi ecclesiam sancte Marie ejusdem ville cum sex capellis et appendicijs ejus Aggemilne Kocchemenue molendinum de Risewarp novum molendinum de Fielinga villam de Hachanesse et duo molendina et ecclesiam sancte Marie ejusdem ville ecclesiam sancti Petri ubi monachi nostri Deo servierunt obierunt et sepulti sunt Dales Everlai Brocchesei Northfeld sine Danegeld et Silfhon Suthfeld et vaccharias de Stoupe et totam Gaitelei et de Thornlei et de Kesebec et de Bilroche in Uplium duas partes decime bladi de dominio et de Wiltune de Semara de Nafretune in Lindeseia similiter de Imminghehame de Sumerledebi de Stantune de Caprimonte de Ludeford de Eschintune de Saletorp de Covenhame et Aulnebi dimidium piscaria de Hergum Ex dono Emme de Port habemus unam mansuram in Usegate et duas carucatas terre unam in Mysleham et alteram in Smeleswelle Ex dono Richardi de Percy de Dunesleia filij Willielmi de Percy Otlesgernuns duas partes decime bladi de dominio de Stachestun Similiter in Boitorp ex dono Hugonis de Boytorp et uxoris sue Alize de Percy neptis Willielmi de Percy et Serlonis prioris Ex dono Walteri de Perci de Rugemund duas carucatas terre in Newetune Ex dono Alani de Perce le Meschin duas carucatas terre unam in Hetune juxta Rochesburc et alteram in Oxeneham Ex dono Willielmi de Perci filij Alani de Perci advocati nostri ecclesiam de Semara Ex dono Alani Bucell filij predicte Alize neptis Willielmi de Perci et Serlonis prioris ecclesiam de Hotune in Pichernigelite Ex dono Ace filij Wimundi de Lochintune nepotis Willielmi abbatis dimidiam carucatam terre in eadem villa de Hotun et duas bovatas terre in Middletune Ex dono Fulconis dapiferi Alani de Perci duas carucatas terre in Thoulestune In Scartheburch habemus tres mansuras unam ex dono Mauricij presbyteri alteram ex dono Ricardi presbyteri de Kaitone tertiam ex dono Roberti filij Aschetini capellani et duas bovatas terre in Kilverdebi Ex dono Uctredi filij Thorkil de Cliveland duas carucatas terre in Brimstone sine danegeld et molendinum ejusdem ville Ex dono Uctredi filij Cospatricij duas carucatas terre in Kaitune Ex dono Torfini de Alverstain filij predicti Uctredi duas bovatas terre in eadem villa Ex dono Pagani de Wicham dimidiam carucatam terre in Wicham et duas partes decime bladi de dominio ejusdem ville Ex concessu et pacto Wikemanni prioris et conventus de Bredlintonia decimam piscium piscatorum de Fivelei cum portum Witebiensem intraverint Eodem vero modo piscatores de Witebi decimam dabunt in Fivelei Ex dono Willielmi Bardolf et Walteri filij ejus unam mansuram in Farmanebi Ex dono primi Durandi de Butterwic unam carucatam terre in Butterwic et duas bovatas terre in Scamestone et unum molendinum Ex dono Roberti de Perci filij Pichot de Perci ecclesiam de Suttun Ex dono strenuissimi militis Alani de Munceus et Ingerami filij ejus ecclesiam de Bernestona Ex dono Roberti Thalun unam mansuram in Kele Ex dono Willielmi comitis Albamarlie dimidiam marcam argenti quam reddit annuatim Willielmus filius Seir de terra sua de Newetun in Holdernesse Ex dono Hugonis Malet et Margarete matris sue totum dominium suum de Rothewelle Ex dono Walteri de Canci et Anfridi filij ejus ecclesiam de Scerpinbec et in eadem villa quinquaginta acras terre Ex adquisitione domini Martini monachi dimidiam carucatam terre et triginta acras terre in eadem villa Ex dono Willielmi de la Fubble duas bovatas terre et triginta acras terre ad Pontem Belli Ex dono Willielmi Hai et Roberti Chamberd ecclesiam de Slingebi Ex dono Rogerij abbatis et conventus de Evesham ecclesiam de Hunteindune juxta Eboracum unde dabimus annuatim decem solidos ecclesie de Evesham Ex dono Willielmi regis Ruffi filij Willielmi Bastard regis Anglorum in Eboraco ecclesiam omnium sanctorum de Fischergate cum omnibus pertinentijs suis quam dederat Serloni priori et monasterio de Witebi in eleemosynam perpetuam ea pactione ut ibi monachi predicte ecclesie Deo servirent et pro eo orarent et pro heredibus suis Ex dono domini Gernegoti tres mansuras ibidem scilicet in Fisehergate quas habent Willielmus filius Odonis et Leising et Hugo clericus de Brantspade Et Walterus le Teler unam mansuram Arnoldus unam mansuram Siwardus duas mansuras Hugo filius Audoeni unam mansuram que fuit Wulfhet fabri Willielmus Brunt unam mansuram Henricus frater Willielmi de eodem Fisehergate unam mansuram Henricus le Corviser unam mansuram Gocelinus de Araci unam mansuram Odo clericus unam mansuram Benedictus clericus unam mansuram Gamellus Burrigan unam mansuram Ex dono Audoeni unam mansuram in Walmegate quam tenet Hugo filius ejus Ex dono Rogerij de Mubrai unam mansuram ad pontem Fosse in escambium propter Hod quam tenet Ricardus faber Odo clericus unam mansuram Gamellus Burrigan unam mansuram Bene Ex dono dono Audoeni unam mansuram in Walmegate quam tenet Hugo filius ejus Ex dono Rogerij de Mubrai unam mansuram ad pontem Fosse in escambium propter Hod quam tenet Ricardus faber Ex dono Lewini Farthem habemus unam mansuram in Mersc quam tenet Walterus Farthem Ex dono Emme de Fort unam mansuram in Usegate quam habet Thomas filius Ulfihet Ex dono Johannis Lardirarij regis unam mansuram quam tenet Joannes clericus filius ejus in eodem vico Ex dono Godefridi et Turgisij habemus duas mansuras in eodem Usegate quas tenuerunt de nobis Orm et Audoenus et nunc tenet Hugo filius ejus Ex dono Gaufridi filij predicti Audoeni habemus terram quandam et edificia que tenet Hugo frater ejus Ex dono domini Gernegoti unam mansuram habemus in Steingate quam habet Hugo filius Willielmi filij Tostini Ex dono Pagane matris predicti Willielmi unam mansuram juxta ecclesiam Sancti Wilfridi in Bleikestrete quam tenet Uctredus Malherbe Ex dono Arnegrim unam mansuram in Sceldergate quam habuit Thomas Lolle Ex vendicione Reginaldi de Poer habemus totam terram suam et totum jus suum scilicet tres mansuras in Sceldergate et sex bovatas terre et quoddam pratum in Torp que tenet Osbertus Bustard Et unam mansuram super ripam fluminis Use ubi ipse Reginaldus le Poer manebat quam tenuit de nobis Willielmus Clericus de Stokeslei Ipse vero Reginaldus le Poer terram illam cum herede suo abjuravit et quiete clamavit tradiditque in manu domini Rogerij de Mubrai et ipse illam dedit et concessit et confirmavit Deo et sancto Petro et sancte Hilde monachisque nostris de Witebi in elemosynam perpetuam Ex dono Torfini de Alvertain filij Uctredi filij Cospatricij ecclesiam de Crossebi Ravenswart cum duabus carucatas terre et alijs pertinentijs suis Et centum quadraginta acras terre in eadem villa Ex dono Adam filij Viel ecclesiam de Kirchebi et ecclesiam de Englebi et molendinum ejusdem ville Ex dono Roberti primi et Stephani del Mauul ecclesiam de Hatun de Cliveland cum omnibus appendicijs suis scilicet Capella de Newtun sub Otneberch et Torp et parva Hatun Ex dono Roberti de Brus ecclesiam sancte Hilde abbatisse de Midlesburgh et unam carucatam terre in eadem villa et duas carucatas et duas bovatas terre in Neweham quas donaverat Deo et Sancte Hilde monasterioque de Witeby in elemosinam perpetuam ea conventione ut in Midlesburch monachi prefate ecclesie Deo sancteque Hilde servirent quot locus honeste retinere posset et pro eo orarent et pro heredibus suis sicut carta illius testatur Ex dono Johannis Ingeram ut frater specialiter fieret ejusdem loci in orationibus et elemosinis monachorum duas toftis in eadem villa et novem acras terre in Brigeflat dedit et communem pasturam in Fittismersc Similiter ex dono Acelini quatuor acras et dimidiam Ex dono Aufridi unam acram terre Et ex dono Rogerij filij ejus tres acras terre Ex dono Roberti Ramkill tres acras et unam percatam terre Ex dono Henrici Malet quatuor acras terre et novem acras in quoddam escambium Ex dono Willielmi de Acclum et Cecilie matris sue quatuor acras terre Ex dono Rogerij Kusin unam acram terre Ex dono Rogerij de Martun duas acras terre in eadem villa Ex dono Willielmi filij Tosthun duas acras in Martun Ex dono Willielmi de Thametun duas acras terre in Martun Ex dono Roberti de Baius unam acram in Ormesbi Ex dono Roberti de Clieveland unam acram et unam percatam terre in Ormesbi Ex dono Warnerij de Uppesale duas acras terre in Ormesbi Ex dono Unfredi de Hotun et Susanne uxoris sue unam mansuram in Hotune Ex dono Roberti Fossard unam carucatam terre in Roucebi Ex dono Roberti de Argentune duas bovatas terre in Upplium Ex dono Roberti de Livortun dimidiam carucatam terre sine danegeld cum additamentis quas Willielmus decanus nobis adquisivit Ex dono Walteri de Argentun et Willielmi de Perci de Dunesleia et Aalize matris sue habemus duas bovatas terre in Suthloftus Ex dono primi Willielmi Wirfand dimidiam carucatam terre in Hilderwelle cum una mansura Ex dono Willielmi de Ochetun partem cujusdam mansure in eadem villa Jam numeravimus omnes donationes quas prefati advocati nostri nobis dederunt in elemosinam perpetuam
