Charter Document - 07550003

Charter Document - 07550003


Charter Number: 07550003
Cartulary Title: Registrum de Panmure
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1150 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Henricus Comes filius Regis Scotie Omnibus fidelibus suis et universis Sancte Ecclesie filijs Salutem Sciant tam posteri quam presentes me concessisse et confirmasse in perpetuum et libere sicut Rex pater meus antea dedit et concessit Ecclesie Sancti Johannis de Castro de Rokesburg unam carrucam terre de dominico meo de Rokesburg et unum plenarium toftum cum omnibus consuetudinibus suis et unam mansuram terre infra Castrum et totam oblacionem illorum qui manent vel residentes sunt in Castro et quartam partem oblationis mee et uxoris mee et familie mee quando fuerimus in Castro et decimam totam virgulti mei et totam decimam partis mee de sebo occisionis mee que fit in Teuiedesdale Et hec omnia ita libere concedo predicte ecclesie sicut elemosina potest concedi liberius ecclesie Testibus Episcopo Herberto et Arnaldo Abbate Waltero Cancellario Engelramo Cancellario Hugone de Morevillo constabulario et Comite Gospatricio Willelmo de Summervill Waltero filio Alani Roberto filio Turet Gervasio Ridel Willelmo Masculo Waltero de Ridale Apud Trauequayr