Charter Document - 07540008

Charter Document - 07540008


Charter Number: 07540008
Cartulary Title: The Annandale Family Book of the Johnstones, Earls and Marquises of Annandale. Volume 1.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1211 - 1233
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris uel audituris Robertus de Brus salutem Nouerit vniuersitas vestra nos concessisse et pro nobis et heredibus nostris inperpetuum quietum clamasse Roberto de Crossebi omnia communa que nos uel homines nostri habuimus in bosco de Stapiltone ita quod nos nec heredes nostri nec aliquis de nostris aliquod ius uel clamum in predictis communibus dicti bosci de Stapiltone decetero exigere poterimus Concessimus etiam eidem Roberto de Crossebi et heredibus suis ad habendum liberum parcum de predicto bosco ita tamen quod predictus Robertus de Crossebi predictum boscum faciat claudere In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus testibus domino Vmfrido de Kirpatric domino Adam de Carnoto domino Gilberto de Jonestone domino Alano de Dunwidi Hugone filio Hamelin Roberto de Herice et aliis