Charter Document - 07530016
| Charter Number: | 07530016 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon de Lanercost, 1201-1346 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1266 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili Viro et amico reverendo domino Walterus de Mertona Cancellario domini regis suus Robertus de Nevile salutem et paratam ad beneplacita voluntatem Literas domini regis nuper recepi continentes quod me capitaneum suum constituit in comitatibus suis ultra Trentam ad pacis sui conservationem contra quosdam rebelles suos ac pacis sue perturbatores et in super custodiam comitatus Eboracum et castri ejusdem mihi commisit que quidem in omnibus pro viribus adimplere paratus sum Verum quia talia assumere non possum sine maximis sumptibus dilectioni vestre dignum duxi supplicare quatenus si placet consilium vestrum et auxilium erga dominum regem velitis apponere quia mihi significet ubi et de quo sive de quibus potero denarios perquirere ad custodiam tam predictorum quam castri de Bamburge quod in mea est custodia faciendam Dicitur enim pro certo quod rex Dacye una cum rege Norwaye cum magna multitudine navigii in forinsecis insulis Scotia applicuit sed quo proponat divertere nondum scitur unde periculum in partibus illis imminere formido Dilectioni etiam vestre significo quod quidam quos fideles domini regis esse credebam jam per predicationem suorum rebellium ad ipsos penitus sunt conversi propter quod majus auxilium aliorum perquirere majoresque sumptus facere oportebit Valete semper in Domino
