Charter Document - 07530013
| Charter Number: | 07530013 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon de Lanercost, 1201-1346 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1247 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus Dei gratia Cicestrensis episcopus venerabili amico suo Reginaldus abbati de Begeham salutem Ut de elevatione et statu sanctissimi corporis beati Edmundi efficiamini certiores noveritis quod in crastino sancte Trinitatis proximo preterito anno videlicet gratie MCCXL septimo mense Junio xv kalendas Junii cum monumentum dicti patris nostri Edmundi primo paucis in fero presentibus fuisset apertum statim corpus ejusdem suavissimo redolens odore plenum et integrum invenimus caput quidem cum capillis et facie prefulgida corpusque cum membris aliis plenarium integrum et odoriferum supra balsamum et omnia thymiama celitus odori sertum solo tamen naso per lamine contingentis et comprimentis pondera injuriam passo modice lesionis totumque corpus maximeque facies quasi oleo perfusum repertum est et illesum Et hoc merito quasi per integritatem virginalem quam annulo suo beate Virginis sub arando imagini spopondit et conservavit interpretamur Per oleum vero vel olei similitudinem significare competenter possumus qua prefulsit gratiam tam morum quam doctrine atque excellentis scientie quia diffusa fuit gratia in labiis suis legendo disputando predicando vel docendo Propterea unxit eum Dominus oleo letitie per omnibus lectoribus et doctoribus sui temporis Reperimus etiam quedam alia virtutum insignia que nacta temporis oportunitate vobis secretius et plenius referemus que in scriptis redigi prolixitas non permittit De memoratis autem non dubitet discretio vestra quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et describendis indubitanter certificamur Manibus quoque propriis contrectavimus ipsius sanctum corpus caputque cum capillis firmis et illesis pectine diligenter ac reverenter nec non ac gaudentur pectine banus et composuimus Dominica vero proxima ante festum beati Bernardi domino rege Francorum et matre et fratribus suis comitibus et multis magnis presentibus preterea duobus cardinalibus Albanensi videlicet et legato Francie cum archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus et aliis prelatis venerabilibus quam pluribus assistentibus quorum numerum scire non potuimus apud Pontiniacum voluntate Divina cum exsultatione et gloria ineffabili Dei laudibus magnificatis celebrata est translatio beatissimi patris nostri Cantuariensis archiepiscopi et confessoris necnon ad augmentum honoris nostre nationis non modi cum Valeat sanctitas vestra cum sospitate desiderata per tempora diuturna
