Charter Document - 07530007

Charter Document - 07530007


Charter Number: 07530007
Cartulary Title: Chronicon de Lanercost, 1201-1346
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Request
Date: 1224
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Reverendo domino et fratri suo carissimo Henrico Dei gratia regi Anglie domino Hybernie duci Normannie et Aquitannie comes Andegavie Leolinus princeps Norwallie cum debita dilectione salutem Vestre mandatum celsitudinis suscepimus sicut decuit venerantes quo quidem inter cetera nobis significastis homines domini Falkesii de Breaute multum transgressos esse erga vos capiendo et adhuc retinendo Henricum de Braybroc qua de causa dicti Falcasii castrum scilicet Bedeforde duxistis obsidere unde et nobis prohibuistis ne auxilium vel consilium ei prestaremus vel ipsum vel suos receptando Ad hoc vobis respondemus quod prefatus Falcasius ad nos accessit in terram nostram conquerens et graviter dolens super his que vestrum consilium sibi fieri procurabat Ostendit etiam quod eo inconsulto et nesciente captus fuit predictus Henricus et licet non advocaret factum nihilominus obtulit quod faceret Willelmum de Breauut et sequaces suos stare judicio et de facto satisfacere Quod quia vestrum refutavit consilium injuste actum fuisse cum eo docere satagebat Eodem autem die quo ad nos accessit de terra nostra recessit non quia teneamur excusare nos si ipsum et suos recepte mus hec vobis mandamus Non enim minoris libertatis fumus quam rex Scotie qui receptat ut legatos de Anglie et impune Porro predictus Falcasius nequaquam meruerat erga vos vel erga beate memorie patrem vestrum nihil enim mali audivimus eum vobis unquam intulisse sed et eum novimus quam plurima et maxima commoda vobis contulisse vobis per ceteris pene omnibus efficacius serviendo Porro vestram non deberet excellentiam pigere si ipse apud nos se receptaret nos enim diligentius curam adhibemus ut vobis ad honorem vestrum reconciliaretur si permitteret vestrum consilium sibi justitiam exhiberi Verum de nobismetipsis quantum ad hec magis quam de ipso dolemus Nobis siquidem non solum jura nostra non redduntur verum etiam non modica damna cum dedecore inferuntur quod licet discretioni vestre majestatis non imputemus non speramus nec sperare possumus quod consilium vestrum nobis velit satis fieri Toties enim conquesti fumus quod etiam querelas nostras ad mentem reducere nos pudeat cum nullam inde habemus satisfactionem Preter hec mandastis nobis sententiam esse latam in predictum Falconem tanquam in perturbatorem regni sed pro certo scire potestis quod magis perturbant regnum quicunque minus utile suggerunt vobis consilium ut ejiciatis magnos viros et vobis necessarios a vobis et de vestro consilio eos exheredandos et sine causa gravando pro sola voluntate Si vero predictus Falcasius defenderet se contra dominum papam se volentem exheredare non credimus quod excommunicatus esset quantum ad Dominum Quicquid vero super his vel super aliis alii faciant nos nihil agemus contra conscientiam nostram Mallemus quippe excommunicari ac homine quam aliquid agere contra Dominum nos nostra conscientia condemnante Super his et super aliis det Deus vobis salubre consilium et nobis quia inde valde indigemus Valete