Charter Document - 07530006

Charter Document - 07530006


Charter Number: 07530006
Cartulary Title: Chronicon de Lanercost, 1201-1346
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1223
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Carissimo amico suo domino Huberto de Burgo Justiciario Anglie Willelmus Marescallus comes Pembrochie salutem cum sincere dilectionis affectum Dilectioni et benignitati vestre de qua plenam reporto fiduciam duxi significandum quod vicecomes et ballivi Falkesii de Breaute manus apponunt in terras nostras de Bedefordesire unde multum admiror et merito quia ad dominum regem sui et cum ipso locutus sui et semper promptus et paratus sum et ero secundum consuetudinem regni facere omnia que facere debebo tanquam domino nostro Et ideo vobis supplico diligenter et attentius ut precipiatis quod terre mee in pace sint et in comitatu Bedefordie et alibi et prohibeatis si placet ne aliqui ad damnum vel ad detrimentum meum in terras meas manus apponant Scituri pro certo quod Deo dante ad vos veniam a die Pasche in quindecim dies facturus plenaria domino regi tanquam carissimo domino meo omnia que facere debebo Valete