Charter Document - 07530005
| Charter Number: | 07530005 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon de Lanercost, 1201-1346 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Acknowledgment |
| Date: | 1223 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendissimo domino suo Henrico Dei gratia regi Anglie domino Hibernie duci Normannie et Aquitannie comiti Andegavie devotus et fidelis suus Alexander divina permissione Coventrensis ecclesie minister humilis salutem et debite devotionis obsequia Noverit excellencia vestra quod cum essemus apud Coventriam dictum est nobis quod Fulkisius de Breaut moratur per tria miliaria ultra Cestriam quo audito nos cum venerabili fratre nostro Exoniensi episcopo solemniter eum cum omnibus fautoribus suis et complicibus et eum favore vel facto juvantibus pulsatis campanis et candelis accensis excommunicavimus quoniam autem ad partes illas tendimus proponimus cum ipso habere colloquium de honore et utilitate vestra per Dei gratiam nisi propositum nostrum per mandatum vestrum mutaveritis diligentissima circumspectione adhibita tractaturi Quia vero non solum armis sed etiam blanditiis turbationes et seditiones sedere oportet dominationi vestre bona fide consulimus quod Leulino scribatis amicabiliter eum rogantes et arctius inhibentes ne dictum turbatorem in terra sua receptet Nos autem si clementie vestre placuerit bene procurabimus qualiter ad ipsum mandatum vestrum competenter perveniat Credimus autem firmiter et speramus quod non oportebit malitiam dicti Falkisii in partibus istis timeri dummodo de precepto vestro sint contra ipsum ballivi vestri omnes premuniti Super his igitur et aliis que de vestre fuerint beneplacito voluntatis nobis si placet rescribatis quia affectuose procurabimus quod nobis duxeritis injungendum
