Charter Document - 07530003

Charter Document - 07530003


Charter Number: 07530003
Cartulary Title: Chronicon de Lanercost, 1201-1346
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1223
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Carissimo domino et amico suo Huberto de Burgo Justiciario Anglie Falcacius de Breaute salutem et se promptum ad mandata Datur mihi intelligi quod homines de maneriis domini regis de Beyforde et Essendene juxta Herteforde vobis conquesti sunt de ballivis meis unde multum admiror cum multociens eos convocavi coram me exigens si aliquid eis fieret in contrarium a ballivis meis sed nihil super hujusmodi mihi intimaverunt licet custos eorum et ballivus ex parte domini regis sim superior Propter quod mihi videtur quod malitiose ita conquerendo in me et meos insurrexerunt Qua propter vos diligenter exoro quod precipiatis inquiri si dicti homines conquerendo fuerint transgressi vel ballivi mei eisdem fuerint injuriati scientes siquidem quod ballivi mei nullam penes ipsos habent actionem preter quod homines jam dicti sibi attraxerunt de bosco domini regis et propria voluntate sua assartaverunt que quidem assarta ballivi mei exigunt in manum domini regis revertendo cum inde nullum habent warantum a domino rege vel alio Valete