Charter Document - 07530002

Charter Document - 07530002


Charter Number: 07530002
Cartulary Title: Chronicon de Lanercost, 1201-1346
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1221
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Dei gratia Dunelmensis episcopus domini regis Cancellarius charissimo amico suo domino Huberto de Burgo Justiciario salutem et sinceram in Domino dilectionem Sciatis quod cum essem apud Alvertone die Martis proxima ante festum Beati Barnabe apostoli et rex Scottorum esset in eundo versus Treske ubi jacui eadem die audivi dici quod dominus rex non veniet Eboracum ante hanc instantem diem Jovis Unde habito inde consilio cum magnatibus suis dixit quod non ingredietur civitatem Eboracum die Mercurii ei statuto sed jacebit apud Esingwalde quia non fuit de consilio suo quod intraret civitatem Eboracum ante adventum domini regis Et ideo significatis ei quod videtis expedire quia per nos ut credimus non accelerabit Valete