Charter Document - 07520054
| Charter Number: | 07520054 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Documents relating to the Priory of the Isle of May, c. 1140-1313 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1147 - 1180 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ego Eduuardus filius Gospatricii comitis concessi et hac carta mea confirmaui deo et ecclesie de insula Maie et monachis ibidem deo seruientibus in perpetuam elemosinam unam cheldram farine de molendino meo Beletune per singulos annos ad festum sancti Cuthberti reddendam pro me et meis infantibus nec non et pro anima uxoris mee Sibille et animabus antecessorum meorum et successorum Waldero filio meo et herede hoc simul mecum annuente et confirmante Quapropter uolo et firmiter precipio ut quicumque illud prefatum de me uel de meis heredibus quocumque modo tenuerit molendinum ante omnia et super omnia alia illam mensuram plenaria sicut prescriptum est persoluat Quod qui disturbare uoluerit aut aliquo modo detinere iram Dei et sancte matris ecclesie et omnium sanctorum et meam incurrat maledictionem Ad cuius rei confirmationem hoc adhibeo testes Paganum canonicum de Alnewic et Herueum canonicum socium eius Adam de Dunbar Waldeuum filium meum Stephanum de Hant Et multos alios
