Charter Document - 07520047

Charter Document - 07520047


Charter Number: 07520047
Cartulary Title: Documents relating to the Priory of the Isle of May, c. 1140-1313
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1166 - 1171
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus Rex Scottorum Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciis Vicecomitibus Ministris et omnibus probis hominibus tocius terre sue salutem Sciant presentes et futuri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse deo et Ecclesie omnium sanctorum de Mai et priori eiusdem loci et successoribus eius et fratribus ibidem deo seruientibus in liberam et quietam et perpetuam elemosinam Balegallin per suas rectas diuisas ita tamen quod prior iste de Mai non debeat aliquo tempore remoueri nisi pro manifesta culpa que prius cognita fuerit coram me uel successoribus meis et coram episcopo Sancti Andree et quod amodo erit ibi conuentus xiii monachorum ex ordine cluniacensi Quare uolo et firmiter precipio ut predicti monachi prenominatam terram de Balegallin cum omnibus tenueris suis quas Rex Dauid auus meus et rex Malcolmus frater meus eis dederunt et concesserunt ita libere et quiete et honorifice teneant sicut aliqua abbatia liberius et quiecius et honorificentius elemosinas suas tenet et possidet in regno meo Testibus Dauid fratre meo Nicholao cancellario comite Waldeuo comite Dunecano Et multis aliis Apud Sanctum Andream