Charter Document - 07511120

Charter Document - 07511120


Charter Number: 07511120
Cartulary Title: The Register and Records of Holm Cultram
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1164 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
Models of Authority

Charter:

Christianus Dei gratia episcopus Candida Casa universis prefate ecclesie filiis tam clericis quam laicis salutem et benedictionem Notum sit universitati vestre quod Domini opitulante misericordia Deo et ordini Cisterciensi traditi sumus et domui de Holmcoltram ubi et corpori nostro sepulturam elegimus mandamus igitur universitati vestre quatinus prefatam domum et ad eam pertinentia grangiam que dicitur Kirkewinny et omnia que ad illam pertinent manu teneatis et protegatis sicut Dei et nostram benedictionem habere desideratis Quod si quis contra hec ire presumpserit et prefate domui de Holmcoltram vel grangie de Kirkewenny vel quibuslibet eorum pertinentiis dampnum aliquod intulerit vel inferenti consenserit tanquam domini pape et nostrum excommunicatum omnipotentis Dei et nostram se maledictionem incursurum et eterni incendii penas luiturum sciat nisi cum satisfactione congrua emendaverit Testibus []