Charter Document - 07511050
| Charter Number: | 07511050 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register and Records of Holm Cultram |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1185 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Lucius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Everardo abbati monasterii sancte Marie de Holmecoltram ejus fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis inperpetuum Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur [quod absit] sacre religionis infringat Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium sancte Marie de Holmecoltram in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus quam secundum Dei et sancti Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem loco institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis ex dono illustris Anglorum regis Henrici insulam de Holme in qua prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis et omnibus libertatibus a prefato illustri rege nobis indultis et ipsius carta confirmatis grangiam veterem cum omnibus appendiciis suis grangiam de Ternis cum omnibus appendiciis suis de Senile cum omnibus appendiciis suis grangiam de Rabi cum omnibus [] grangiam de Arlosk cum omnibus [] Et quicquid habetis infra insulam de Holme per rectas divisas suas sicut fuit forestata tempore Henrici regis senioris et Ranulphi comitis Cestrie Extra insulam de Holme ex dono Cospatricii filii Orm et Thome filii Cospatricii terram et grangiam de Flemingeby cum omnibus pertinentiis suis per rectas divisas suas sicut in eorundem cartis continentur Ex dono etiam ejusdem Cospatricii terram de Keltone cum omnibus vis amentis suis sicut in ejusdem carta continetur Libertates insuper ejusdem terre ex dono Willielmi comitis et Cecilie comitisse Albemarlie et ex dono ejusdem comitis et comitisse forciam unam in Wynnefel cum omnibus necessariis suis sicut in cartis eorundem continetur Ex dono Waldevi filii Gamelli terram de Kirkeby Thore cum omnibus pertinentiis suis Grangiam etiam et terram in Galwidia que dicitur Kirkewinni cum omnibus pertinentiis suis per divisas suas in carta Rolandi filii Hratredi manifeste decem [] unam etiam salinum extra easdem divisas in Lotchchitdale [] necessariis suis Et pasturam porcis sine pasnagio per omnes silvas infra dominium ejusdem Rolandi et aisiamenta nemoris in Preston et Lotch [] et semitas et aisiamenta portuum Omnia hec sicut in carta ipsius Rolandi continentur In Hibernia quoque quicquid comes Ricardus et Hugo de Lacy et alii nobiles pietatis intuitu vobis et domui vestre contulerunt et suis cartis munierunt nihilominus vobis auctoritate apostolica confirmamus Inhibemus etiam ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie vestre collatum liceat alicui personaliter dari sive alio modo alienari sine consensu totius capituli aut majoris et sanioris partis Si que vero donationes vel alienationes aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus Antiquas preterea et rationabiles ac regulares monasterii vestri consuetudines hactenus observatas ratas habemus et eas futuris temporibus illibatas permanere censemus Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis seu de nutrimentis animalium vestrorum sive de piscationibus vestris ubicumque fuerint in aquis salsis vel fluminibus nullus a vobis decimas extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et in vestro monasterio sine contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit absque abbatis sui licentia de eodem discedere discedentem vero absque communi literarum cautione nullus audeat retinere Inhibemus etiam auctoritate apostolica ne quis presumat monasterium vestrum novis exactionibus aggravare Paci quoque et tranquillitati vestre paterna solicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra ambitum monasterii vestri et clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam sive furtum committere aut ignem apponere seu hominem capere vel interficere aliquo modo presumat Ad hec autem adjicimus ne aliquis frater sive conversus sub professione vestre domus astrictus sine consensu et licentia abbatis et majoris partis capituli vestri pro aliquo fidejubeat vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra precium capituli sui utilitatem Quod si facere forte presumpserit non teneatur conventus sine cujus licentia et consensu hoc exagerat pro eis aliquatenus respondere Preterea licitum sit vobis in causis vestris fratres vestros idoneos ad testificandum adducere atque ipsorum testimonio si rectum fuerit et propulsare violentiam et justicium vendicare Pro oleo sancto consecrationibus altarium vel ecclesiarum ordinationibus monachorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi sive abbate deducendo ad sedem vel quibuslibet aliis ecclesiasticis sacramentis nullus a vobis aut sub contentu consuetudinis aut quolibet alio modo quicquid audeat postulare Statuimus etiam ne episcopi vel alia persona secularis seu alterius ordinis regularem et canonicam abbatis vestri electionem unquam impediat nec de deponendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta Cisterciensis ordinis et auctoritatem privilegiorum vestrorum se nullatenus intromittat Preterea si episcopus in cujus parochia domus vestra fundata est tertio cum humilitate et devotione sicut convenit requisitus abbatem vestrum cum substitutus fuerit benedicere forte noluerit liceat eidem abbati si presbyter fuerit proprios novicios benedicere et alia que ad officium illud pertinent exercere et donec idem episcopus duriciam suam recogitet et benedicendum abbatem benedicere non recuset Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare vel ejus possessiones auferre minuere vel ablatas retinere vel quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra et illibata serventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate [] Data [] viij Maii anno Domini MCLXXXV pontificatus vero domini Lucii pape tertii anno quarto
