Charter Document - 07510053

Charter Document - 07510053


Charter Number: 07510053
Cartulary Title: The Register and Records of Holm Cultram
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1176 - 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futurisa Robertus archidiaconus de Karl[eol]o salutem Sciat universitas vestra quod Adam clericus filius Cospatricii filii Ormi persona ecclesie de Camertona concessit et clamavit quietam deo et sancte Marie et monachis de Holm in perpetuum apud Karl[eolu]m in presentia mea et clericorum meorum et canonicorum sancte Marie Karl[eol]i et aliorum multorum litteratorume et laicorum capellam de Flemingby cum omnibus pertinentiis et omnibus que de ipsa terra de Flemingbi pertinebant ad matrem ecclesiam de Camertona decimas videlicet et terram quam habebat ipse Adam in Flemingby ecclesie sue predicte adiacentem pro qua terra aliam in excambium a patre suo Cospatricio recepit in Setona in eiusdem ecclesie sue parochia quando prefatus Cospatricius concessit et dedit predictis monachis in perpetuam elemosinam eandem Flemingby per divisas suas sicut ipsius carta testatur Testes sunt Udardus decanus []