Charter Document - 07490002

Charter Document - 07490002


Charter Number: 07490002
Cartulary Title: Cartularium Comitatus de Levenax
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1309
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Robertus Dei gratia Rex Scottorum omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis salutem Sciatis quod concessimus hereditarie Malcolmo comiti de Levenax officium vicecomitis de Clackmannan ad faciendum omnia et singula que ad dictum officium secundum leges et consuetudines regni nostri juste debeant pertinere Quare mandamus omnibus et singulis quorum interest quatenus prefato Malcolmo et heredibus suis tanquam vicecomitibus de Clackmannan in premissis sint intendentes et audientes In cujus rei testimonium presenti carte nostre sigillum nostrum precepimus apponi Testibus domino Gilberto cancellario nostro Gilberto de Haya Roberto de Keyth et Willielmo de Veteriponte militibus Apud Sanctum Andream [ii] die Novembris anno regni nostri quarto